De ista India ego quesivi christianos, saracenos, omnesque
officiales magni Canis, qui omnes uno ore locuntur et dicunt,
quod hec provincia Mançi habet bene duo millia magnarum civitatum,
que in tantum sint magne ille civitates, quod neque Trevisium
neque Vincencia in ipsarum numerum ponerentur. Unde
tanta multitudo est in illa contrata, quod apud nos esset quasi
incredibile quoddam. In ipsa est maxima copia panis, vini, carnium,
piscium, rixi, omniumque victualium quibus homines utuntur
in mundo. Omnes homines huius provincie sunt artifices
et mercatores, qui paupertatem quam habent, dummodo suis
manibus valeant se adiuvare, nunquam aliquam paterentur
indigenciam. Hii homines satis sunt corpore pulcri, pallidi
tamen, habentes barbam ita raram et longam sicut murilege,
id est gate. Mulieres vero pulcerrime sunt de mundo.
De civitate Cescala ubi anseres inveniuntur habentes unum os
supra capud sanguinei coloris, et habent sub gula unam pellem
pendentem. Ibi etiam serpentes delectabiliter comeduntur.
Cap. XX.
1. Prima civitas huius provincie quam inveni vocatur Censcala.
Hec civitas benem magna est pro tribus Veneciis,
distans a mari per unam dietam, posita supran unum flumen
cuius aqua propeipsum mare nascitur ultra terram per duodecim
|
|