Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 190


intimos interficiendos venirent, qui etiam a multis retro
temporibus et veteri civitati Laude, donec destructa fuit, et
post ipsam civitatem a Mediolanensibus captam dudum et
usque ad solum destructam burgis de Laude et post destructionem
ipsorum suburbiorum huic nove civitati Laude semper
opitulaverunt; dicentes insuper etiam, quod, si totam civitatem
comburere ac penitus destruere et omnes homines in
ipsa habitantes interficere deberent, nunquam hoc tale fedus
secum contra honorem imperatoris, qui eos reedificaverat,
inirent nec aliquid contra illius decus fidelitatemque se
scientibus molirentur. Legati itaque hoc audientes et voluntatem
Laudensium sic firmam esse cernentes nec verba eorum
aliquid proficere posse videntes, mesti valdeque irati lugentesque
abierunt; atque his, qui eos miserant, sicut a Laudensibus
audierant, per ordinem narraverunt. Qui omnes valde
graviter suscipientes, statim ubique per omnes eorum terras
causa legendi exercitus miserunt ac tempore inter eos statuto
exercitum maximum insimul collegere.
Postremo namque Mediolanenses et Pergamenses, Brixienses
quoque et Mantuani necnon et Cremonenses cum navibus coopertis
et discoopertis atque cum plaustris et arcatoribus et
balestreriis necnon et fronzatoribus seu petreriis et manganis
aliisque omnibus ad bellum faciendum instrumentis in die Veneris,
que fuit duodecimo die mensis Madii eiusdem anni et de
indictione quintadecima, ad Laude obsedendum venerunt. Cremonenses
namque fere per totam Silvam Grecam cum navibus

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio