Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

96


olim ipsi Veneti Ianuensibus dampna plurima intulerunt.
causa autem fuit quia cives nostri, qui tunc temporis erant minus
considerantes provide, super galeas suas ponebant gentem
Lombardicam, artis nautice insciam et marinis prelijs
inexpertam. et ideo, sicut ad remigandum indocti erant,
sic ad pugnandum erant inutiles et ad omnia opera exequenda
inexperti et rudes. tales enim melius sciunt terram scindere quam
equoreas undas sulcare, melius ducere vehicula quam vasa gubernare
marina. tales languente stomaco et dolore capite circumvento,
malunt gemitus querulosos emittere, quam ad hostes
vivaciter proclamare, malunt ymis prostrati incombere,
quam planctis tremulis languentia corpora sustentare. tales igitur
homines circa bella pedestria occupentur et ad prelia classica
nullatenus proficiscantur. unusquisque enim homo in illo
opere amplius valet in quo maius exercitium habet, propter quod
cives nostri moderni, salubriori utentes consilio, super galeas
et naves suas gentem non ponunt Lombardicam nec alienigenam,
sed propriam atque domesticam. et ideo postmodum de
Venetis et Pisanis et eorum galeis plures victorias habuerunt.
unum autem opus victoriosum hic ponimus, quod moderno tempore

Torna all'inizio