quippe Romana fundebatur lascivia, testantibus adhuc edificiorum
vestigiis. A Puteolis et Miseno terminatur in litore, Sibylle
atque Apollinis Euboici oratoria habens, ab ipsis Baiis,
quondam speciosissima villa, nuncupatus.
BALEARICUM mare circa Baleares Mediterranei maris insulas
est, in conspectu Terraconensis Hispanie, ab ipsis Balearibus
nominatum. Hodie vero non Baleares sed, cum due sint, maior
Maiorica, minor Minorica nuncupantur. A tergo quidem Numidico
iungitur mari, cum ad orientem Cyrneum seu Corsicum
habeat, et Hispanum similiter ab occasu.
BASILICUS sinus Ycarei maris est inter lasum sinum et Yonium
mare.
BOSPHORUM CHIMERICUM est pars Ponti, a Chimericis
populis incolentibus denominatum. Hoc a Tanai circa principium
Europe est. In quo Murmecion, Panticapeon, Theodosia
et Hermisium oppida sunt Chimerica.
BOSPHORUM THRACIUM mare est, Pontici maris pars, in Europa
situm, ab ea Thracie parte denominatum que fronte una
extenditur in Euxinum usque. Occupat quidem artissimum
Euxini maris gressum, et in eo Byzantium est.
BRITANNICUM Occeanum in circium vergit, ab ingenti
insula Britannia denominatum, Gallico, Hiberno Hispanoque
conterminum. In eo autem piscantur pro perlis incole, ut
fertur.
BUBAESIUS sinus est maris Ycarii Scoeno sinu Tetraticoque
conterminus.
CAPHAREUM mare Egei maris pars est, a Caphareo monte
Euboee denominatum, naufragio Grecorum a Troia redeuntium
et Naupli perfidia insigne.
CALOS LIMEN sinus est Pontici maris, sic a Grecis denominatus
quia portuosus sit, quod invenire raro contingit in Ponto.
Hic tamen inter duo. Europe promontoria clauditur, quorum
aliud Criu Metopon, aliud vero Parthenion appellatur.
CARCINITES sinus est Euxini maris, habens a Tateris inicium,
in quo est urbs Carcine a qua denominatus, quam urbem Gerrhos
|
|