3. Praeterea, ad veritatem locutionis non oportet quod praedicatum per se
subiecto conveniat, nisi circa subiectum reduplicatio ponatur. Sed praedestinatum
esse aliquo modo convenit Filio Dei, quia inquantum homo. Ergo potest
concedi simpliciter: «Filius Dei est praedestinatus esse Filius Dei»; quamvis
non concedatur, quod Filius Dei, inquantum Filius Dei, est praedestinatus esse
Filius Dei.
SED CONTRA, quod semper inest alicui, non praedestinatur ei. Sed esse Filium
Dei ab aeterno convenit Filio Dei. Ergo non praedestinatur ei; ergo haec est
falsa: «Filius Dei est praedestinatus esse Filius Dei».
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR, quod haec sit vera: Filius «Dei praedestinatus est» simpliciter.
Sicut enim «praedestinatus» importat effectum temporalem; ita «mittitur»
et «datur». Sed conceditur quod Filius Dei est missus et datus. Ergo etiam
debet concedi quod Filius Dei est praedestinatus.
2. Praeterea, in aliis qui sunt praedestinati ad vitam aeternam, non oportet
quod addatur ad quid praedestinati sunt; sed sufficit eos dicere esse praedestinatos.
Sed Filius Dei est praedestinatus esse homo. Ergo Filius Dei debet dici
esse praedestinatus simpliciter.
3. Praeterea, in Christo non est nisi unum suppositum. Sed de illo supposito
potest dici simpliciter, quod sit praedestinatum: dicitur enim, quod homo est
praedestinatus. Ergo potest Filius Dei esse praedestinatus.
SED CONTRA, aeternum non praedestinatur. Sed Filius Dei est aeternus. Ergo
non est praedestinatus.
Solutiones
Solutio I
Respondeo, ad primam quaestionem dicendum, quod praedestinatio importat
ordinem ad finem (quia praedestinare est mittere vel ordinare in aliquid); unde
quando simpliciter ponitur, intelligitur praeordinatio ad finem ultimum, qui est
in coniunctione ad Deum per gratiam vel gloriam, vel unionem in persona: sed
quando additur ei aliquid, tunc importat praeordinationem tantum in illud quod
ei adiungitur; et per hunc modum conceditur quod Filius Dei est praedestinatus
esse homo, quia hoc ab aeterno praeordinatum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod praedestinatio non importat antecessionem ad
praedestinatum simpliciter, sed in comparatione ad illud quod sibi praedestinari
dicitur. Quamvis autem Filius Dei sit ab aeterno, non tamen ab aeterno fuit homo.
|
|