publica administranda cum laude versantur, quam illos desidiosos,  
qui se conspici in atriis sedentes atque otiosos pulchrum ducunt. 
Consuetudinem enim, que quasi morum magistra maximam vim  
in hominum moribus tenet, tanquam ducem sequi debemus, que  
licet paulum inter se dissentire pro varietate diversarum gentium 
dicatur, tamen id nobilitatis inditium omnes putant aut patrimonio  
ampliori aut honestiori vite ratione aut vacatione questus aut  
armorum laudibus aut victu splendidiore aut dignitate ceteris  
anteire». 
28    «Longe» inquit Nicolaus «opinione laberis, Laurenti. Nam et  
ea consuetudo probanda et accipienda est, que non procul absit a  
recta ratione (altera enim abusus nomine appellabitur), et leges ad  
eorum quibus dantur utilitatem et commoda referuntur, que cum  
non sint ubique gentium atque omnibus eadem, pro varietate  
commodorum et leges quoque variari oportet. Sed tamen omnes  
eandem originem habent, cum ab equitatis et iustitie fonte  
descendant, ut quod cuique honestum est et utile suadere et precipere  
videantur. At iste, quas modo explicavi, nobilium species ita  
inter se variantur, contrarie ac diverse, ut nullam certam stirpem,  
nullum certum genus preferant, quod ratione aliqua nitatur, sed a 
sola opinione institutoque quodam voluntario, cuius nulla vera  
causa reddi possit, videantur prodire. Quapropter fatebor ingenue  
neminem eorum iure appellari nobilem posse. 
29    Qui enim fieri potest, ut vir ocio marcens, nullo honesto  
negotio intentus, nulla preditus virtute, nulla sapientia, nulla  
doctrina, maioribus tantum ac stirpis origine fisus, possit ullo  
esse pacto nobilis? Ego vero istos vilissimi iumenti loco habeo  
neque etiam fatebor unquam civem aut alium quemvis improbum,  
abiectum, contemptum, flagitiosum aut nulla re clarum,  
sed tantum maiorum virtute et dignitate fidentem, nobilis  
nomen mereri. At vero ex mercatura non video que nobilitas  
acquiratur aut quo modo, cum illius iungatur exercicio, quod vile  
atque abiectum sapientes arbitrati sunt. Cicero eam non admodum
  |  
  |