Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

384


vadens, miserabili morte vitam finivit. eodem anno
dominus Lodovicus, rex Francorum, ad partes ultramarinas transfretavit
super naves et galeas Ianuensium, habens in suo exercitu
duos nobiles Ianuenses admiratos, scilicet dominum Hugonem
Lercarium et dominum Iacobum de Levanto. quamvis
igitur Damiatam cepissent, fuit tamen postmodum dictus rex a
Sarracenis captus et multi de Christianis capti et vulnerati.
propter quod regina et ceteri Christiani, qui remanserant, Damiatam
restituerunt et regem recuperaverunt. anno Domini
.Mo.CCXLIXo. rex Encius, filius imperatoris, a Bononiensibus

Torna all'inizio