Warmundus Eporediensis episcopus: Ordo missae

810


atque omnibus me odio execrabili insectantibus et aecclesiae mihi
commissae adversantibus. benefactoribus. senioribus. atque amicis.
cunctisque fidelibus christianis. et per eum sit tibi votum atque
<sa>crifitium accepta<bi>le qui se tibi deo pa<tri> optulit in sacrifi<tiu>m
Ihesus Christus.
ALIA
Deus misericordiae et veritatis clementiam tuam suppliciter
depraecor ut mihi miserrimo innumerabilium veniam concedas peccatorum
quibus iram tuae potentiae provocavi. quatinus te miserante
in hac vita secundum <tuam> volunta<tem> purgatus ad beatitu<dinis>
aeternae partici<patio>nem pertingam. Cunctis
etiam in corpore viventibus sive extra corpus manentibus qui mihi
spirituali vel carnali coniunctione coherent vel coheserunt. Et qui se
mihi confitendo vel rogando commendaverunt necnon et quorum
pecuni<as vel> helemosinas susce<pi ve>l qui per meam <negle>gentiam
seu mal<itiam co>rru<p>ti sunt. manum misericordiae
tuae porrigas. et per ineffabilem largitatem tuam. optatam ei indulgentiam
peccatorum concedas. et ad requiem beatorum digneris
perducere. Per.
Deinde dicat hanc confessionem
Domine deus omnipotens qui es trinus et unus. et ubique praesens.
tibi confiteor omnia peccata mea quae tamen si non confiterer
latere non poterant. quia peccavi nimis in cogitationibus locutionibus
diversisque operibus malis. Et quia ego miser et miserabilis domine
propter duritiam cordis mei in ipsa peccatorum meorum morte quod
est peius perduro <praeco>r te miserere <mei>. Qui vivis <et regnas>.
Conscientia quidem trepidi omnipotens deus ad altare tuum
accedimus. sed fiduciam de tuae pietatis misericordia retinemus. et
licet ad celebranda sacrificia semper i<n>veniamur i<ndigni>. si recedimus
<veremur> de in<hoboedientia condempnari. Pro qua>
re dignare nos pietate paterna. placato vultu respicere. et cordis
nostri interiora purgare. Et si nos pondere peccatorum nostrorum ac
reatu constringimur. nostrarum tamen praecum obtentu tibi sint
quaesumus domine in omnibus placita mysteria consecranda. <per
te> gloriosa et <adora>bilis trinitas. <Qui vivis et> regnas in.
Hac dicta osculetur diaconos et presbyteros et per se vadat ad
altare cum psalmo

Iudica me deus et discerne causam meam de gente (non sancta).
Cum introvenerit ad altare dicat hanc orationem
Omnipotens sempiterne deus misericordiam tuam nobis placatus
inpende. Ut qui te contempnendo culpam incurrimus confitendo
veniam consequamur Per.

Torna all'inizio