id facere, ut in veteres poetas, quod plerique praestitisse gloriantur,
commentarios ullos haberemus. Nec desunt qui id non solum non
laudent, sed vituperent etiam maxime negentque in
tanta librorum copia, quantam paucis annis miranda haec succinctaque
imprimendorum librorum ratio peperit, curiosiore ulla commentatione
studiosis hominibus opus fuisse, quippe qui per se
omnia, si paululum adniti voluissent, rectius explorassent; unde eo
maior esset profectus secutus quo maiore fide et studio veterum
monumenta evolvere solemus quam recentiorum. Est praeterea -
quis non videt? - longe purior et ob id forte suavior gustu aqua ex
vivis fontibus quam rivulis hausta, adiiciunt et illud: tardiora fieri
ingenia ea lectione, quum nihil per se interim curent investigare,
nihil comminisci, nihil denique libero ingenio dignum moliri, credi
ad haec servile quiddam alienis semper praeceptis parere, nihil nisi
quae prius monstrata sint aggredi, audere, esseque ob id nulli, qui
maiorem animo profectum conceperit, eiusmodi commentarios
attingendos; oriri insuper adolescentibus inde ac pueris maiorem
omnino cladem, quod multi, commentariorum fiducia freti, sine
litteris, sine iudicio, ad litterariam professionem temere accedunt;
tum vero, perdita quadam audacia, poetas ipsos eorumque interpretes,
quos utique non intelligunt, invertentes depravantesque omnia
confundunt. Etenim, quum aliquid scire videri volunt, nemini parcunt,
ne illis quidem per quos proficere deberent, imbuuntque
miseros adolescentes multis ineptiis, et, quod omnium pessimum
est, cogunt etiam falsis opinionibus (ut aliquid docuisse videantur)
assentire ac scriptores ipsos prius odisse quam per aetatem possint
intelligere. Haec illi, quibus si quis temere accedat, haud omnino
vana afferri videbuntur; sed res longe aliter habet.
Nam et ab initio neque ea quae nunc fuit librorum copia, nec
|
|