CAP. X.
DOMNĘ Adelegidę, Romani senatus patricię, frater
Benzo per voluntatem dei claves tocius imperii. Non est
ille homo sanę mentis, qui conatur contraire voluntati omnipotentis.
Nichil valet noster cogitatus, nichil itidem noster conatus,
quia deus faciet secundum voluntatem sui potentatus.
Omnia enim, quęcumque voluit, fecit in cęlo et in terra, in mari
et in omnibus abyssis . Quo enim possumus fugere, ut non
faciamus voluntatem eius? In cassum fit fuga ista, sicut testatur
psalmista:
Quo a facie tua fugiam? Si ascendero in cęlum tu illic
es; si descendero in infernum, ades . Nil denique valuit Ionę,
quod fugam paravit; nolens volens verbum salutis Ninivitis
ministravit. In voluntate ergo dei universa sunt posita. Et
vos sola nitimini modo contra eius imperium? Nam deus
usque hodie in omnibus adimplevit vestrum desiderium.
Certe, velitis nolitis, deus faciet de vobis, sicut sibi placuerit.
Ordinatum est quippe divina dispositione, quod esse debetis
super gentes et regna, ut evellatis, destruatis, disperdatis, dissipetis,
post hec aedifìcetis atque plantetis. Vos autem dicitis
,,Nolo” et deus dicit ,,Ego volo”. Quis igitur erit victor de
vobis duobus? Certe, certe deus faciet secundum suam voluntatem
de sua ancilla, quę actenus
custodita est ab eo tamquam
oculi pupilla. Facite ergo sponte, quod facietis invita, ut sit
vobis duplex retributio et in hac et in altera vita.
Beati, qui
audiunt verbum dei et custodiunt illud.