Salimbene de Adam: Cronica

Pag 945


de Gipso iuraverat illis de Sesso quod non intraret Regium usque
in perpetuum, nisi intraret cum eis pacifice, ut decebat. Congregati
sunt ergo simul omnes qui erant ex antiqua imperatoris
parte, scilicet de Cremona, de Parma, de Regio, de Mutina et de
Bononia, et coniunxerunt se cum illis de Gipso et de Saxolo, et
habebant in adiutorium suum de Verona et de Mantua quingentos
milites et ducentos Theotonicos; et sexta die intrante Septembri,
in die Sabbati, circa horam matutinalem, Thomasinus
de Saxolo cum aliquibus intravit civitatem Mutinam per alveum
fluminis et per portam Baçoariam et cepit discurrere huc atque
illuc clamando et dicendo quod sua erat civitas militumque
suorum. Et cepit port[e] propugnacula, que iuxta foveam erant,
et posuit ibi vexilla et insignia sua. Sed mentita est iniquitas sibi,
eo faciente qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere
manus eorum quod ceperant. Ceperant enim iam interficere puerulos
in cunabulis decubantes, quorum innocentiam dupliciter
tam cito ultus est Deus: primo, parvulos recipiendo ad regnum,
ut, dum ab aliis mortem, ab eo vitam susciperent sempiternam;
secundo, non permittendo istos capere civitatem, que absque
dubio capta fuisset, si porta fuisset aperta, que subito aperiri non
poterat, eo quod grandi vecte ferreo superius erat clausa. Non
fuit ergo sagacitas ex parte domini Thomasini de Saxolo, ex eo
quod prius clamavit: «Nostra est civitas», quam porta esset
aperta. Similiter ducenti milites Theotonici nondum pervenerant
in adiutorium suum, qui postea supervenerunt; porro quingenti,
qui venerant de Mantua et de Verona, cum alia multitudine forinsecus
expectabant, volentes civitatem intrare, cum ingressuris
liber pateret introitus. Sed, quia intrare non poterant, ignem apposuerunt
ad portam, ut sic porta combusta ingredi possent. Sed
et tunc duo habuerunt impedimenta: primum, quia ventus erat
validus et contrarius eis, in tantum quod, erumpens flamma
versus eos, eos ab ingressu arcebat; aliud impedimentum fuit
multitudo prunarum que remanserunt post porte combustionem,
que eos intrare penitus non permisit. Cumque aliqui clamarent:
«Ad focum, ad focum!», evigilaverunt cives et exterriti arripuerunt
arma et pugnando viriliter expugnaverunt hostes et

Torna all'inizio