Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 130

Tomus I


studiosius procuramus: inde crudeliter caedimur,
et impetimur imprudenter,
unde pacis deberet hodie prodire charitas, religio
et beatitudinis zelus a fidei nostrae
cultoribus expectari. Iste siquidem summus
pontifex Ecclesiae, qui quantum nos
dudum gravibus iniuriis provocarit, adfectionis
vestrae notitiam scire confidimus, nec mundus
ignorat. Sagittas acutas emittit de pharetra,
dum satis sibi fore non aestimans, in Italiae partibus
continuis iaculis impetisse nos hactenus,
nisi nunc in peculiaris nostri regni pomerio,
quod materna nobis decrevit haereditas, spinas
interserat et nostrorum corda fidelium, quae fidelitas
nativa consolidat, a nostra devotione
subvertat, pro Lombardorum negotio: cujus
occasione pacis tractatui, semper impedimenta
paraverat, et in quo toties voluntatem ejus invenimus
duriorem, quoties voluntatis ad pacem
signa monstravimus promptiora. Nuper
autem in regnum ipsum per fratres praedicatores
et minores, quos ad honorem divini nominis,
benigno semper favore proteximus, quos
semper curavimus ampliare, quorum etiam
insolentias hactenus licet inviti tulerimus, tamen
aliquando sub patientiae velo studuimus
praeterire, literas improvide dirigit, et occultas
suggestiones innectit: quibus excommunicationis
et interdicti sententias, contra nos

Torna all'inizio