10 Hec igitur sine dubio a simplicibus componuntur; nam non
potest i breuis presentis conuerti in e longam in preterito, quod
in nullo fit. 11 Componuntur autem uerba uel ex duobus integris,
ut "subduco", uel ex duobus corruptis, ut "amplifico", uel ex
corrupto et integro, ut "aufero", uel e conuerso, "inficio"; aliquando
ex compluribus, ut "perterrefacio". 12 Componuntur autem
uel cum nominibus, ut "amplum, amplifico", uel cum altero
uerbo, ut "calere, calefacio", uel cum aduerbio, ut "benedico", "satisfacio",
uel cum prepositione, ut "indico"; et semper extremam
partem sibi defendunt in compositione.
|
|