filius Berardi comitis cum Zita genitrice sua et Gaita uxore sua concessit 
huic monasterio et domno B[erardo] abbati res suas, idest 
medietatem monasterii Sancti Laurentii in Picta, et medietatem de 
castello Caput Farfa, et medietatem Cerreti Mali, et medietatem 
ęcclesiarum que illi pertinent, et medietatem de podio Moiano, et 
medietatem de rocca Salicis, et medietatem de Petra Dęmonis, et 
medietatem de Scandrilia, cum monasteriis et omnibus ęcclesiis. 
item, Iohannes pręsbyter filius Iohannis concessit huic monasterio 
casam et casalinum in Stroncone, et quatuor pezias terre in Leiano, 
et fundo Cripte, et in fundo Marscano, et in fundo Candiciano, 
Eodem autem tempore Rusticus filius Crescentii agnoscens 
se  contra Deum et Matrem eius ultra modum peccasse, occasione 
litis per quam plurima dampna aliquanto tempore contra hoc monasterium 
exercuerat pro castello Farę sito in hoc eminenti monte, 
timens etiam propter hoc perpetuam incurrere mortem, prędictum 
castellum, quod iniuste tenebat, cum suis diffinitis terminationibus, 
utrique parti placentibus, legaliter refutavit anno ab incarnatione 
Domini millesimo .LXXXIIII. pro qua commutationis nomine recepit 
ab hoc monasterio et a domno Berardo abbate, cui refutaverat, 
ipsum castellum ad opus huius monasterii, casalem de Pinco 
super castellum Currensium, et alterum casalem cum medietate 
alterius casalis in pertinentia de Phara ad Sanctam Mariam in 
Ciciliano. domnus etiam abbas permisit illi unum casalem in 
Planis cum molendino iuxta Currensem. finales autem termini 
castelli Phare ab eodem Rustico laudati et positi, isti sunt: videlicet 
a Rigiana flumine ascendendo inter Pharam et Tophyam 
usque in cacumen montis et inde descendendo per Melleta et Vallem 
Bezonis et ad pedem montis Rotundi per pratarias Sanctę Marię 
usque in Pesclulos, inde transit per pedem montis usque gualdum 
Sanctę Marię de Sanctis, deinde in viam antiquam a qua 
incipit ascensus, et post ascensum incipit descensus per Vallem 
Lupam usque in Crucem, inde per rimam quę Currus dicitur 
usque in Sumen Riianam. et obligavit se, si contra hęc quę
  |  
  |