: Historia ducum Venetorum

16


Cum autem obsidio ista diucius perdurasset et ex fortissimis Venecie
viris multi corruissent fuissentque saxa fere omnia Venetorum infecta
sanguine, nec ab obsidione Veneti quomodolibet se averterent,
licet maximum Venetorum genus ibi cecidisset, factum est, divina
iubente clementia, quod predictum castrum captum et in imperatoris
potestatem fuit redactum. Et cum hec et alia pro imperatore et Romania
Veneti fecissent, ad propria redierunt victores, Deo gratias omnes
agentes.
Cum ergo propter hec rex predictus Venetos valde odiret, cepit eos
per se et per quos poterat in personis et rebus offendere. Sed cum diu
inter regem et Venetos huiusmodi werra durasset et plurimi hinc inde
ducerentur captivi, duxque predictus pacis quietisque fuisset
amator, faciente Deo, qui malis finem imponit ad pacem venerunt
uterque. Hac itaque pace facta et his aliisque sub eodem duce feliciter
peractis, que in Venetorum chronica digesta putamus, dux idem
predictus obiit in pace et apud Sanctam Crucem cum patribus iacet.
[11.] Post hunc igitur Vitalis Michael, vir egregius, sapientia et
pulcritudine decoratus, ad ducatus Venecie regimen est promotus.
Qui cum prospere fuisset fortune et preclarus ingenio, ab omnibus
reverebatur, sicut etiam rerum subsequentium probat eventus.
Nam tempore illo, quo Adrianus papa tercius Romane ecclesie
preerat ducatum ipse Venecie feliciter gubernabat. Cum predicto
quoque Manuele imperatore pacem habuit non fictam, adeo ut sepius
ad defensionem Romanie et Grecorum galeas mitteret et multa pro
imperio illo faceret, servans predecessorum suorum vestigia, qui
semper Romanie extiterant defensores.

Torna all'inizio