Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 724


QUAESTIO 1
Hic quinque quaeruntur: 1. Utrum unum peccatum possit esse causa alterius
peccati; 2. Si passio possit dici peccatum; 3. Si peccatum potest esse poena
peccati; 4. Si omnis poena pro aliqua culpa in homine sit; 5. De distinctione
bonorum quae in fine distinctionis innuitur.
ARTICULUS 1
Utrum peccatum unum possit esse causa alterius peccati
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum non possit esse causa peccati. Quod enim nihil est,
non videtur habere rationem causae. Sed peccatum nihil est, et nihil fiunt homines
cum peccant, ut supra in praecedenti dist. ex verbis Augustini
habitum est. Ergo peccatum non potest esse causa peccati.
2. Praeterea, causa est ad quam de necessitate sequitur aliud. Sed quod est
necessarium, non est voluntarium, ut Augustinus dicit: et quod non est voluntarium,
non est peccatum. Ergo illud quod sequitur ad alterum sicut ad causam,
non est peccatum, et ita peccatum causa peccati esse non potest.
3. Praeterea, unum contrariorum non est causa alterius. Sed peccatum unum
contrariatur alteri, sicut avaritia prodigalitati. Ergo peccatum non potest esse
causa peccati, ad minus cuiuslibet.
4. Praeterea, peccatum non potest esse causa peccati, nisi secundum quod ex
peccato praecedenti aliquis inclinatur ad sequens. Sed non fit hoc, nisi secundum
quod ex peccato praecedenti relinquitur dispositio vel habitus. Cum ergo
dispositio et habitus non inclinent nisi ad actus similes in specie illis actibus ex
quibus generantur, videtur quod nullum peccatum possit esse causa peccati,
nisi forte illius quod est sibi simile in specie.
5. Praeterea, Philosophus in 5 Phys. probat quod motus non potest
esse ad motum, quia sic in infinitum abiretur. Ergo et eadem ratione si peccati
causa esset peccatum, in infinitum iretur: quod est impossibile.
SED CONTRA, Rom. 1, 26, dicitur: «Propterea tradidit illos Deus in passiones
ignominiae», scilicet propter superbiam. Sed superbia peccatum est, et similiter
ignominiosa passio de qua loquitur. Ergo peccatum est causa peccati.
Praeterea, comparatio matris ad filiam, est comparatio causae ad causatum. Sed
unum peccatum dicitur esse filia alterius, ut Gregorius dicit.
Ergo unum peccatum est causa alterius.

Torna all'inizio