Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 147


spurcissime gentes, quas Alexander rex inclusit, Goth videlicet et Magoth. Hec duodecim
regna, quorum numerus est sicut arena maris. Cum autem audierit hec rex
Romanorum, convocato exercitu debellabit eos, atque prosternet usque ad internitionem.
Et postea rex veniet Hierusalem, et ibi deposito capitis diademate et omni habitu regali,
regnum christianorum Deo patri relinquet et filio eius Ihesu Christo. Et cum cessaverit
imperium Romanum, tunc revelabitur manifeste Antichristus, et sedebit in domo Domini
in Hierusalem. Regnante autem eo, egredientur duo clarissimi viri, Helyas et Enoch, ad
annuntiandum adventum Domini; et Antichristus occidet eos, et post dies tres a Domino
resuscitabuntur. Tunc erit persecutio magna, qualis non fuit antea, nec postea subsequetur.
Abbreviabit autem Dominus dies illos propter electos, et occidetur virtute
Domini Antichristus a Michaele archangelo in monte Oliveti.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
PARTICULA XVII.
Principium istorie magni Alexandri, filii Philippi Macedonis, usque ad
Machabeos et reges Antiochos, inserendo Romanas istorias sibi contemporaneas
et istoriam Apollonii Tiri.
Mortuo Philippo rege Grecorum anno ab Adam 5888. etc. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
PARTICULA XVIII.
1. Qualiter regnum Alexandri divisum est in duodecim partes post mortem eius.
Alexandro mortuo in Babilonia etc.
6. Istoria gentis Saxonie, qualiter venit de Macedonia post mortem Alexandri.
Nunc bene procedo, dum tempora Saxonis edo.
Saxo, velut credo, patria fuit ante Macedo,
Regis Alexandri miles amandus eo.
Rege diem functo, tulit a Babilone meatum,
Circuit Italiam ratibus, veniens Arelatum,
Sibilieque Faron, transit in Occeanum.
Inde per Occeanum Britanica litora transit.
Flandria pertimuit, set nec sine clade remansit;
Guisara Saxonica terminus eius erat. Respice tu, lector, cui regna notamus avorum,
Non tunc Saxonicum fuerat cognomen eorum,
Inmo Turingorum crede fuisse solum.
Arva Turingorum dum forte Macedo capescit,
Prelia conpescit, simulans, quasi prelia nescit,
More suo pretio querit abinde cibos.
Fraudibus hostenta mercator habens alimenta,
Falsaque frumenta vendit, mercede retenta,
Vendit ei cara, nec sine fraude parat.
Plenus erat terra falso velamine saccus,
Desuper hostensus, pretio dum creditur aptus,
Inferius late vendita terra patet.

Torna all'inizio