Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 450

Tomus I


ridet species, quia nisi defuerit colorum
varietas, figurabat picturam. Sed quam
primum per clausulas diffunditur oculus, miratur
legentis studium, si potuit in homine tale
ingenium concipi, quod tantam
verborum pareret majestarem. Volebam [fateor]
turbam quae aderat postico fallere, ut
familiarius mecum esset, ne tam dulciloquii vel
stilla deflueret, quae legentis sensibus raperetur.
Credis ne potuerim, quin citius
odor vineae domum repleverit, quandoquidem
in facie Jacobi, quam aliqui nondum viderant,
Petri paginam jam legebant. Si conversus ad
lectionem, urgeor, oblectat series, mulcetur
auditor, sed sudant ingenia, dum satagunt
provehi ad alta tribunalia styli, occurrit tandem
ille versiculus:
«Non cuivis homini contingit adire Corinthum».
Sed beatus qui intelligit, neque curam negligit,
sed dum vacat surculis inferi, et surculos sibi
inserit ex electa vinea Petri; erit tandem
ut talis insitio propaginetur invicem, quandoquidem
ex magisterio Judicis quisquis familiariter
legerit acinos, cito, certo certius
germinabit racemos. Haec credo pauca
sufficiunt, ne scribentis gloria penes me videatur
neglecta, sive quod humiliatur ad veniam,
ubi conscientiam non arguit culpa, sive quod
in verbi cythara patrem filius, sanus languidum,

Torna all'inizio