Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 110


tamen multumque rogo ut ei benignitas uestra ita subueniat,
quatinus res suas quae iniuste ei ablatae sunt sine diminutione
adquirat.

26


Lanfrancus indignus antistes dilectissimo Eboracensi archiepiscopo
Thomae salutem cum orationibus.

Robertus Sagiensis episcopus hunc poenitentem ad me misit, et
mandauit quod iste miserrimus tres homines Montem Sancti
Michaelis adeuntes tercia Pentecostes die inuaserit et interfecerit.
Cui ex more poenitentia iniuncta commonitorias sibi litteras tradidit,
ut si quis episcopus pietate motus misericordiam ei uellet impendere,
potestatem haberet quantum uellet ipsi ignoscere. Huius
itaque rei testis eum ad uos mitto, quatinus hoc uerum esse sciatis
atque animae eius secundum quod uobis uisum fuerit consulatis.

27


Lanfrancus gratia Dei archiepiscopus P. Cestrensi episcopo
salutem.

Torna all'inizio