tempore. Nam Pater est principium Trinitatis, non quod precedat tempore
vel eternitate vel essentia seu maiestate, sed quod precedit, si tamen
aliquo modo precedit, auctoritate, eo quod Filius et Spiritus ab illo sunt,
et non Pater ab illis. Sed hoc precedere ineffabile est. Materia quoque
precedit suum materiatum et principium <est> ex quo vel de quo fit
aliquid, forma coniuncta; et precedit tam tempore quam essentia. Omnis
quoque pars principalis principium est sui totius quod constituit, et ipso
naturaliter prior est ut corpus hominis principium est hominis. Et precedit
ipsum tempore, sed non essentia. Non enim aliud est esse partis
et <aliud esse> totius. Quicquid enim est natura partis, est natura totius.
Genus quoque est principium speciei, et precedit ipsam speciem rationali
sive loyca essentia. Destructum enim destruit, sed non convertitur.
Destructo enim genere, destruitur species. Pater quoque est principium
Filii, et precedit ipsum tam tempore quam essentia. Ast cum quolibet
horum sit principium alicuius, nullum tamen est principale principium,
nisi quis velit dicere ylen, id est materia sive creatio, et ydea, id est forma
sive generatio in creaturis, quod sint principale principium. Deus vero
omnis principii principium est principale, non modo principale, sed
superprincipale principium. Et non solum est super omne principium,
quod possit intelligi relative, sed etiam est essentialiter principale principium,
quod non potest intelligi relative, sed substantive.
Et occulti, secundum quod iustum est optima traditio. Dicit quod Deus
est optima traditio. Nulla traditio, nulla doctrina vel scientia potest esse
optima, nisi ea que fit de optimo. Optima doctrina non est de rebus
que videntur, sed nec de rebus creatis que tantum intelliguntur, quia
et ille possunt corrumpi et iste mutari. Et tamen bona doctrina est de
sensibilibus, melior de intelligibilibus, optima vero traditio est de occultis
sancte Trinitatis, secundum quod iustum est. Occultum enim divinitatis
est quoddam iustum, et non solum hoc sed etiam est ipsa iusticia.
Hoc autem iustum Deus est. Quare et hoc occultum, quod est optima
traditio vel cuius est optima traditio, Deus est. Sapientia enim divine
declarationis et ipsa occulta est, tum quia videri non potest, veluti res
que est incorporea, tum etiam quia de occulto Deo est, et ideo ipsa traditio
est optima, et ipse Deus est sua traditio et sua sapientia, et se ipsum
sapit occultum, et de se occulto facit traditionem atque doctrinam. Unde
|
|