Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 880


Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est de donis exequentibus
in vita activa, quod remanebunt eorum actus circa mensuram ex qua erat
modus supra hominem in eorum actibus, non autem circa propriam materiam,
quia fortitudo nullam difficultatem sustinebit, ut dictum est; ita in scientia et
consilio: quia in patria non remanebunt eorum actus, nec contingentia operabilia
dubia, in quibus nunc iudicant et inveniunt; unde non oportet quod sit ibi
dubitatio neque etiam discursus. Sed remanebunt in hoc quod convertent se ad
illum a quo erat certitudo in eorum iudicio et inventione supra humanum
modum, et erit actus scientiae circa ipsum secundum quod est regula ad iudicandum;
actus vero consilii erit circa ipsum, secundum quod est illuminans ad
inveniendum.
Et secundum hoc patet solutio ab obiecta.
EXPOSITIO TEXTUS
«Quo fides saluberrima gignitur». Hoc intelligendum est quantum ad distinctionem
articulorum, sive quantum ad exhortationem ad fidem, secundum quod
fides ex auditu est, non quantum ad habitum fidei qui est ex infusione.
«Abstinere vero a malis est in medio pravae nationis prudenter versari». Hoc
est timoris sicut exequentis, scientiae sicut dirigentis.
«Quae naturaliter sunt in natura hominis», quantum ad seminaria scientiae, non
autem quantum ad habitum completum. Intellectus autem similiter a natura est.

Torna all'inizio