Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 158


es et multe misericordie», vereor tamen, ne patientia
hec tua sit potius ira et condemnatio, qualis in illos
fuit? de quibus dixisti: «Et dimisi eos secundum desiderium
cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis»,
et alibi: «Tradidi eos in reprobum sensum, ut faciant,
que non conveniunt, quia non probaverunt se habere
notitiam mei». Iube me queso, Domine, ut exclamem
adversus eos, et forte convertantur. O Romani pontifices,
exemplum facinorum omnium ceteris pontificibus,
o improbissimi ascribe et pharisei», qui sedetis
«super cathedram Moysi» et opera Dathan et Abiron
facitis, ita ne vestimenta, apparatus, pompa equitatus,
omnis denique vita Cesaris vicarium Christi decebit?
Que communicatio sacerdotis ad Cesarem! Ista ne Silvester
vestimenta sibi induit? Eo apparatu incessit? Ea
celebritate ministrantium domi vixit atque regnavit?
Sceleratissimi homines non intelligunt Silvestro magis
vestes Aaron, qui summus Dei sacerdos fuerat, quam
gentilis principis fuisse sumendas. 50 Sed hec alias
erunt exagitanda vehementius. Impresentiarum autem
de barbarismo cum hoc sycophanta loquamur, cuius
ex stultiloquio impudentissimum eius patescet sua
sponte mendacium.
Tradimus , inquit, palatium imperii nostri Lateranense :
quasi male hoc loco inter ornamenta donum palatii
posuisset, iterum postea, ubi de donis agitur, replicavit.
Deinde diadema : et quasi illi non videant, qui
adsunt, interpretatur videlicet coronam . Verum hic
non addidit ex auro , sed posterius easdem res inculcans

Torna all'inizio