Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 287


Secunda pars
Secundi libri de regimine
principum: in qua tractatur
quomodo parentes
circa proprios filios
curam de eis habeant.
Quod decet omnes parentes circa proprios
filios esse solicitos. Cap. I.

Expedita prima parte huius Libri
secundi, in qua determinatum est de regimine
nuptiali. Restat exequi de secunda,
in qua agetur de regimine paternali:
non enim sufficit patrifamilias, scire
coniugem regere, nisi noverit filios
debite gubernare. Sciendum igitur,
quod cum communitas viri et uxoris, et domini et servi
pertineant ad domum primam: communitas vero patris,
et filiis pertineat ad domum iam inesse perfectam:
quia domus prima praecedit domum iam in esse perfectam,
ideo forte videretur alicui statim post determinationem
de regimine nuptiali, determinandum esse de regimine
servorum. Verum quia, ut dicitur primo Politicorum,
oeconomiae amplior est solicitudo circa homines quam
circa passionem inanimatorum, et circa liberos quam
circa servos, ideo decrevimus prius determinare de regimine

Torna all'inizio