tibi danda, quia te, lumen oculorum suorum, quibusdam referentibus,
intellexit scientiam non capere, sed malorum consortia
imitari. Quare dilectionem tuam deprecor, et tibi suadeo
sicut possum, quatenus taliter preterita cum presentibus per
futuram satisfactionem corrigas et emendes, quod tibi porrigat
paterna pietas necessaria gratulanter.
XXIV.
De propinquo ad propinquum.
Commendabili viro et propinquo plurimum peramando
C., B. salutem quam sibi. In cogitationibus et in litteris deficit
spiritus meus, et cor meum non sufficit admirari, quod
paterna pietas in scholis iam longo tempore mihi solitum beneficium
denegavit. Qua de causa vestre dilectioni supplico
multa prece, quatenus sic vestris petitionibus inducere velitis
eumdem, qui semper amicitie vestre consiliis acquiescere consuevit,
quod intercessione vestra per ipsum meis necessitatibus
consulatur.
XXV.
Responsiva ad predictam.
Serpentina lingua plurimum te momordit et multi detractores
sic tuam personam graviter diffamarunt, quod animus
tui patris nullis potest precibus vel suasionibus mitigari.
Unde tue dilectioni consulimus, ut in studio taliter vigiles,
vitam et infamiam preteritam expurgando, quod instantia nostra
quandoque ratione munita patris duritiam valeat
superare.
XXVI.
Item de consobrino ad consobrinum super alia materia.
Consobrino suo carissimo et propriis meritis diligendo
B., C. salutem cum sincere dilectionis fervore. Considerare
|
|