Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 95


acta, parvo transacto tempore, Herlembaldus consilio Oldeprandi qui et Gregorius VII
est vocatus edoctus, qui huius placiti caput et seminarium erat, suis cum chateris, qui
omnia etiam regalia negotia multoque tempore tranquilla conturbabant, sine virga et
anulo ac regis consensu, cui Gregorius omnibus exercitiis insidiabatur, archiepiscopum
habere statuit. Qui Herlembaldus producens quendam Antonem sibique consentientem,
coram omni multitudine ore suo et inlicito elegit. Hoc videns maiorum et minorum
multitudo tam suorum quam adversariorum, quae noviter fidelitatem imperatori iuraverat,
sumptis armis magnoque praelio Antonem noviter electum multis cum plagis et sacramentis
archiepiscopatum inremeabiliter refutare fecit. Alia vero die cognocens Herlembaldus,
inopinate se et improvide delusum, sparsis argenteis totam civitatem armatus
obtinuit. Interea cum Herlembaldus quasi papa ad iudicandum sacerdotes, rex ad conterendas
gentes, urbem iam iamque ferro et auro et iuramentis multis et diversis superasset,
cui nobilium nemo resistere poterat, Dei ira quam iam cum suis merebat. ..
detorta sibi velut gladius bisacutus obinata est. Nam Landulfus cum se iam a spe
archiepiscopatus, qua antea speraverat, frustratus comperisset, auri et honoris ultra modum
ambitiosus, gravi incidit contristatus infirmitate. Qui moriens, linguam quasi bovinam
orribilem, qua multum offenderat, quae coopertorium non habebat, cui tormenta
aperte parabantur, emisit. Demum ad sepulcrum ductus, donec eius crura velut olim
latronum fracta sunt, concludi minime potuit.
30. (29) At Arialdus, cum inter paschalia solempnia ecclesia Mediolanensium letanias
devote celebraret, praedicando ac cum clericis rixando, nullum ieiunium in istis diebus
sancto asserente Ambrosio fieri debere, et carnem et vinum legaliter his tribus diebus
posse comedere, firmabat. Quibus per civitatem auditis atque dictis letaniis interruptis,
praelium magnum a partibus utrisque adorsum est. His itaque praeliantibus multisque
gladiis ac lapidibus vulneratis, sex in bello viri cadentes mortui sunt. In his itaque,
lector, cuius discretionis cuiusque scientiae cuiusque continentiae fuerit, certissime comperire
et investigare valebis. Scimus enim et vere scimus, Arialde, quia in his quinquaginta
diebus nullum ieiunium nescit ecclesia imperare, sancto Ambrosio cum multis
sanctis attestante. An ignoras, quid Veritas veritatis clamat: Non possunt filii sponsi
ieiunare quamdiu est cum illis sponsus; sed cum ablatus fuerit sponsus ab eis, tunc ieiunabunt
in illis diebus
. Credimus enim, apostolos post Domini ablationem, cum coelos ascendit,
usque ad sancti Spiritus adventum in Hierusalem orantes ieiunasse; sed utinam orationem,
quae in portis nostrae legitur civitatis omni coram populo, a sancto ordinatam
Ambrosio et scriptam, ecclesiae totius firmamentum intelligeres, et illud quod in eiusdem
Vita legitur: Omni tempore vitae suae ieiunabat, praeter sabbatum et dominicam et
festum celebriorum martyrum,
crederes! Dum haec acta fuissent, Arialdus videns urbem
immanissime adversum se nimio mortuorum dolore et discordiae quotidianae divortio
commotam, omnia quae antea suis exercitiis facta et commota fuerant, cordetenus reminiscens,
iter quo clanculo fugeret paravit. Qui nocte fugiens, iuxta locum Legnani a
manibus fidelium domnae Olivae, domni Guidonis neptae, tentus et captus est. Cumque
vultu eius in arce Aronae repraesentatus fuisset, eadem ilico imperante, patrui sui dolorem
reminiscens, in insula quadam iuxta Lacum Maiorem secretissime ductus est; ibique
interrogatus, si Guidonem teneret archiepiscopum quem ecclesia Romana pallio et
cardinalibus firmaverat, respondens et dixit: Donec enim linguam in ore portavero et
animus incolumis fuerit ac mens mea serena, nec tenebo ipsum pro archiepiscopo nec habebo.

Hoc dicto vernulae Olivae furialiter in eum prosilientes, linguam eius desub mentonem
trahentes, in insula semimortuum reliquerunt. Quin etiam altera die, iubente eadem
Oliva, ne a suis mortuus vel vivus inveniretur et ab Herlembaldo durissime ipsa obsideretur,

Torna all'inizio