Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 108


perfidorum obstruere nihilominus ora. Ait enim: 'Ipso usu
nostro est adoptiuus filius et uerus filius. Adoptiuum filium non
dicimus filium esse natura, sed eum dicimus natura esse filium, qui
uerus est filius'. 'Ergo', ait, 'et naturam et substantiam esse diuina
probauimus lectione'.
III 22 (III 22) Felicissimae nempe recordationis celeberrimaeque
uitae mirabilis beatus nimirum Hieronimus, uariis linguarum perspicue
insignitus loquellis, in sacris scilicet litterarum suarum apicibus,
ubi quandoque de negotio orthodoxae fidei disputationis
stilum suscepisse dinoscitur, semper Iesum Christum dominum
nostrum et uerum deum et uerum dei docuisse filium sincerissima
acutae mentis eius ingenia protestantur. In libello quippe commentariorum
primo cuius titulus 'De euangelio' inspicitur 'euangelistae
Matthei', textum succinctae locutionis ipsius euangelistae uerba
ponens retexuit ita: Liber inquit generationis Iesu Christi filii
Dauid, filii Abraham.
Et paulo post: 'A carnalibus autem coepit,
ut per hominem deum discere incipiamus'. Quid est dicere 'Per
hominem deum discere', nisi quia non purum tantummodo hominem
Christum Iesum, sed sicut uerum hominem, ita et uerum
deum unum eundemque intellegamus? Idem ipse in eodem uolumine:
'Si autem saluator eadem praedicat quae Iohannes Baptista
ante praedixerat, ostendit se eiusdem dei esse filium, cuius ille
propheta sit'. Idem ibi: 'Scribae', inquit, 'quia hominem putabant,
arguunt eum blasphemiae. Sed dominus uidens cogitationes eorum,
ostendit se deum, qui potest cordis occulta cognoscere'. Et
quia iuxta Pauli uocem omnis plenitudo diuinitatis in eo habitat
corporaliter, intellexit uir iste famosae subtilitatis discretor cum
admirationis insignibus, pro eo quod flagelli uerbere eiecta fuisset

Torna all'inizio