Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis in Christo
fratribus et coepiscopis Petro Albanensi et Odelrico Patauiensi
salutem et apostolicam benedictionem.
Sunt multi, quibus tamen non credimus, qui de legatione uestra
murmurare incipiunt, suspicantes uos aliter uelle incedere quam
a nobis praeceptum est, et alterum uestrum nimis simpliciter,
alterum uero non adeo simpliciter acturum esse causantur.
Quapropter diligentissima circumspectione cauendum est uobis
ut utramque suspicionem possitis extinguere. Quod ita facile cum
Dei adiutorio proueniet, si praecepta nostra ante mentis oculos
|
|