In nomine sanctę individuęque Trinitatis. nos omnes fratres cęnobii 
Pharphensis Beatę Marię semper virginis post obitum domni abbatis Supponis 
elegimus uno voto parique consensu domaum Berardum nostrum monachum 
nutritum a puero in nostro cęnobio, quo digniorem atque honestiorem inter 
nos neminem invenire quivimus. quapropter, domine imperator, vestram 
flagitamus excellentiam, quatinus corroborare ac confirmare dignemini. vestrę 
igitur sponsionis reminiscimini quam nostris fratribus promisistis cum 
domno Supponi pastoralem virgam dedistis. et ut certum hoc, venerande 
auguste, habeatis absque scrupulo dubietatis, nos omnes propriis manibus hęc 
nomina subscripsimus. 
Huic vero electioni inserta erant nomina confratrum, videlicet 
Iohannis prępositi, et sacerdotum .XL., diaconorum trium, subdiaconorum 
.XV., monachorum .XV., conversorum .VIIII., puerorum 
duorum
  |  
  |