Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 274

Liber III


numerose dicendi, idem Cicero arbitratur, sed transeundum ad ea quae Graeci gr-kommata et gr-kola vocant, nos incisa et membra possumus appellare. His oratio pulcherrime distinguitur. Sunt autem incisa, breves quaedam orationes, quae vel interrogant vel respondent vel confutant vel in dignantur vel pronunciationem suspendunt. Quale est illud apud Ciceronem: "Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas". Haec incisa dicuntur, quae quidem danda opera est, ut quam aptissime cadant. Membra vero, sententiae longiusculae sunt, quae quibusdam quasi nodis inter se connectuntur, qualia apud eundem eodem in loco sequuntur: "Incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti". Sequitur deinde quaedam quasi columna quae superiora continet et comprehensionem concludit: "Depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et quam fortunas tuas extimasti". Quae quidem comprehensio dichoreo finitur; superiora membra spondeis optime terminantur. Historia, ut Quintilianus scribit, non tam finitos numeros, quam orbem quendam contextunque desiderat. Nam omnia eius membra connexa sunt et ipse rerum gestarum ordo per se lectorem capit ac detinet. Proptereaque quum in omni scribendi genere, tum in historiae vel maxime quae rerum notitiam pollicetur, servanda

Torna all'inizio