quod si nos vobis ab omni homine per legem antestare, vel [defendere 
non] potuerimus, aut non [boluerimus defendere, aut si vos retollere 
uel minuare seu contrariare pre]sumpserimus, aut si amplius 
et censum superimponere voluerimus, quomodo dictum est, nomine 
pena obligata componere promittimus, et obligo me ego [supradictus 
abbas vel meis successoribus ... supradictum est ... tuis subcessoribus 
de auro mundo monitato libre] centum, et hunc scriptum 
conveniencie firmum et stabile permaneat usque ad prefinitum 
tempus, quia inter nos tale fuit nostra conveniencia, quomodo [supradictum 
est]; et post poenam solutam numquam liceat ego predictus 
abbas, cum meis successoribus nolle, quod semel voluisse, 
sed omnia, quod superius scriptum est, fortiter et inviolabiliter conservare 
promittimus usque in prefinitum tempus. Quod ad petitionem 
de predicto abbate hunc scriptum conveniencie scripsi ego) 
Iohannes Zocchus in [anno MC]XLV et mense aprilis, per indictione 
VII. † [...] Ego Ioannes Dei misericordia abbas Sancti Vincencii, 
hunc scriptum [conveniencie scribere rogavi et manu] propria 
roboravi. [†.....]nium Iohannem monachus consensi. [†] Onchilos 
sac[erdos] consensi. [†] Ego frater Petrus subdiaconus 
consensi. [†] Tepaldus rogatus a te domino abbate. [† Ego] 
Sunulphus rogatus a te.
  |  
  |