singulis epistolis et peniis singulis regibus quibus
transmit[t]ebatur, petiit ab illis iuxta litterarum contenta. Qui
omnes responderunt adimplere petitionem regis et iuuare
ipsum super hoc per montes et regiones cum sapientibus
suis et viris alijs. Tardauit itaque Berozias circa hoc duodecim
mensibus, et, collectis ex singulis plantis et arboribus scriptis
in libro, instituit eas cum medicinis contentis in libro, et
confecit ex eis medicinas secundum descriptionem et potentiam.
Postmodum vero iussus est resuscitare mortuos, et non
potuit. Tunc existimauit Berozias omnes libros illos esse
mendaces, et segregauit cor suum ab eis. Et hoc factum est
ei molestum ualde. Erat enim multum sibi difficile redire ad
regem confusus et mendax in suo verbo. Et accedens ad sapientes
Indie, narrauit eis negocium. Cui responderunt quoniam
et ipsi reperierunt in suis libris quemadmodum et ipse.
Nam et laborauerunt super hoc et perquisiuerunt, donec
inuenerunt suam expositionem in quodam libro sapientie,
videlicet, quoniam illi montes sunt viri sapientes et intelligentes,
arbores vero et plante sunt sapientia et intelligentia
que nascuntur in cordibus suis, medicine vero que conficiuntur
ex illis sunt libri doctrine et sapientie et sciencie qui
componuntur ab eis, mortui autem qui resuscitantur sunt ipsi
fatui et ignorantes sapientiam qui mortui reputantur, resuscitantur
tamen et curantur cum meditatione sapientie, quando
ipsam capiunt ex libris illorum sapientum. Et cum audisset
hoc Berozias, quesiuit habere hunc librum, et inuenit
ipsum in lingua Indie, et transtulit illum in linguam Persarum.
Post hoc vero redijt ad dominum suum Casrim regem.
Et audiens hoc rex sollicitatus est sibi acquirere libros sapientie
et scientie et intelligentie, et nitebatur toto posse
|
|