eis divino iudicio turba fratrum, studuerunt magis, secundum Apostolum,
non sua singuli, sed que alterius sunt, querere. et
illud: « Omnibus omnia factus sum ut omnes salvos facerem ».
multa siquidem tunc inter eos fuisse caritas, multa concordia unitatis,
multa compassio fraternitatis refertur. et quidem narrantur
de eis quedam digna miraculis; sed nostrum ad hoc tantum fuit
studium incitatum, ut quibus modis seculum ac diabolum vicerint,
apicibus prosequeremur. neque enim maius esse potest miraculum,
quam quod tota mente mundum reliquerunt. et quia multi
videntur miraculorum esse participes, sed nullatenus nomina habent
scripta in celis, nequaquam hoc in tempore virtutes in ecclesia, sed
perfectam vitam requirimus.
Unde et dominus discipulos de subieccione dernonum gaudentes
deterret, dicens: « Nolite gaudere in hoc quia demonia
vobis subiciuntur ». in quo vero deberent letari subdendo
manifestat, dicens: « Gaudete autem quod nomina vestra scripta
sunt in celis ». magna siquidem virtus magnumque et ammirabile
extitit signum sue conversacionis exemplo tam innumeros
de terris elevasse ad celos, de tenebris ad lucem, de morte
ad vitam, de exilio reduxisse ad patriam. et, ut cepta persequar,
sepe dictus venerabilis Paldo evangelice perfeccionis vir, per
omnia consumatus humanis rebus excedens, presentis vite finem
fecit quinto idus octubris, indiccione tercia, anno incarnacionis
dominice septingentesimo vicesimo, residente in Sede apostolica
venerande memorie secundo Gregorio. hic susceperat sacri cenobii
regimina ab incarnacione Domini anno DCCOIII. sub sancto
papa Sisinnio.
|
|