Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

267


et hynnos primus invenit, sicut dicit sanctus Augustinus in
libro Confessionum. dicit enim quod Iustina imperatrix, que erat
fautrix Arrianorum, conclusit Ambrosium et Catholicos intra
ecclesiam, nec ipsos permittebat exire. propter hoc ne populus
tedio ac merore contabesceret, Ambrosius ympnos composuit,
quos in ecclesia decantari fecit. quia vero officium Ambrosianum
nimis videbatur esse prolixum, ideo Gregorius post
longa tempora veniens, ipsum abreviavit et melius ordinavit
et ad meliorem consonanciam ipsum reduxit. concessum est

Torna all'inizio