: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 27


fiebat quotidie dicentium populorum: - Mantuam properemus; quia sola Mantua impedit dominium
et domini nostri et totius Lombardie. - Convocavit insuper celestium corporum sollicitus
explorator astrologos et divinos, precipiens eis supputare menses, sidera contemplari et
signa celi consideratione acutissima perscrutari ut indubitanter scire possit quando erit tempus
ad movendum exercitum opportunum. Tunc illi tam metuendi principis imperiis obsequentes,
diligenter investigaverunt solis luneque cursum, planetarum motum et signorum effectus; et
artis peritia illustrati, diem horam et punctum evidentissime invenerunt, in quibus invictissimus
princeps de felici processu securus, adversas Mantuanos iter arriperet incunctanter. At ille
dictis eorum incumbens, in hora prefixa movit exercitum cum magnifico apparatu. In cuius
auxilium venit Ubertus Pelavicinus, vir callidus et astutus cum Cremonensibus Placentinis et
aliis Ecclesie inimicis. Et insimul congregatis, quasi leones rugientes ad predam, districtum
Mantue intraverunt et omnia que erant in agris succidendo, ardendo et comburendo, usque
ad lacus marginem penitus destruxerunt. In istis angustiis Mantuanorum solus Marchio
estensis cum Ferrariensibus et Bononiensibus in eorum auxilium est profectus.
Dum igitur Ecelinus circa Mantuanorum destructionem insisteret vehementer, Legatus,
septiformis Spiritus gratia illustratus, sub pena excommunicationis omnes Marchianos, qui
effugerant dominium Ecelini, tam de Padua quam de Verona Vicentia et Tarvisio, omnesque
cruce signatos in simul congregavit. Cui Venetorum reverenda communitas balistariorum et
peditum et navium contulit auxilium oportunum; Ferraria etiam in subsidium Legati quingentos
pedites destinavit. Omnibus itaque apud turrim Baibe congregatis, Legatus in nomine Iesu
Christi, predicatione salubri et dulci allocutione eos confortans, intravit naves, et omnes inde
facientes prospero cursu usque Corrigiolam pervenerunt. Quorum adventum ut audivit Ansuisius
potestas Padue statim precepit omnes meatus claudi aquarum, ut deficiente aqua fluminis,
naves eorum in sicco penitus remanerent. Confestim cum militia et populo undequaque
collecto Plebem Sacci intravit, ibique disposuit inimicorum impetum cohibere. At illi, castro
Conchadalbari expugnato et combusto burgo, Capitis-silve et etiam Buvolente villas et
burgos circumstantes ceperunt plurimum perturbare; omnesque illorum fortitudinem pertimebant.
Tunc Ansuisius admirans illorum audaciam suorumque socordiam, dimissa Plebe Sacci,
Paduam est reversus, intendens tantum civitatem sollicite custodire.
Legatus utpote vir in multis expertus, videns potestatem pre timore nimio terram opulentam,
scilicet Plebem vilissime reliquisse, non fuit contentus tantum strenue occupare; sed
habito consilio sapientum, disposuit usque Paduam cum exercitu properare. Summo igitur diluculo,

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio