Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 56

Ep. 21


Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus archiepiscopis,
episcopis, abbatibus, regibus, principibus, clericis quoque ac
laicis, in Narbonensi Gallia, Guasconia, Hispaniaque regione,
salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectissimi fratres et filii, prudentiae uestrae manifestissime
notum est, quod Romana ecclesia hanc consuetudinem habuit ab
ipsis suae fundacionis primordiis, ut ad omnes partes quae
christianae religionis titulo praenotantur suos legatos mitteret;
quatinus ea quae gubernator et rector eiusdem Romanae ecclesiae
per suam praesentiam expedire non praeualet, uice sua legatis
concessa, monita salutis ac morum honestatem per eos cunctis per
orbem terrarum constitutis ecclesiis nunciaret, easque apostolica
doctrina in omnibus quae sacrae religioni conueniunt diligenter
instrueret. Proinde horum presentium portitorem, uenerabilem
confratrem nostrum A. episcopum, ad partes uestras dirigimus
ut, quae ibi uicia eradicanda sunt a fundamento euulsis, plantaria
uirtutum Deo auctore sollerti uigilantia plantare procuret. Quem
sicut nostram immo beati Petri presentiam uos suscipere apostolica
auctoritate iubemus; ac sic pro reuerentia apostolicae sedis cuius
nuncius est, uos in omnibus sibi obedire atque eum audire
mandamus ut propriam faciem nostram seu nostrae uiuae uocis

Torna all'inizio