Clara Assisiensis: Regula

Pag 2297


scandalum generet. Consoletur afflictas. Sit etiam ultimum refugium
tribulatis
, ne, si apud eam remedia defuerint sanitatum, desperationis
morbus praevaleat in infirmis.
Communitatem servet in omnibus, praecipue autem in ecclesia,
dormitorio, refectorio, infirmaria et vestimentis: quod etiam
simili modo servare eius vicaria teneatur.
Semel in hebdomada ad minus abbatissa sorores suas teneatur
ad capitulum convocare; ubi tam ipsa quam sorores de communibus
et publicis offensis et negligentiis humiliter debeant confiteri.
Et quae tractanda sunt pro utilitate et honestate monasterii, ibidem
conferat cum omnibus sororibus suis; saepe enim Dominus
quod melius est minori revelat. Nullum debitum grave fiat, nisi de
communi consensu sororum et manifesta necessitate; et hoc per procuratorem.
Caveat autem abbatissa cum sororibus suis, ne aliquod
depositum recipiant in monasterio, saepe enim de huiusmodi turbationes
et scandala oriuntur.
Ad conservandam unitatem mutuae dilectionis et pacis, de
communi consensu omnium sororum omnes officiales monasterii eligantur.
Et eodem modo octo ad minus sorores de discretioribus eligantur,
quarum, in hiis quae forma vitae nostrae requirit, abbatissa
uti consilio semper teneatur. Possint etiam sorores et debeant, si
eis utile et expediens videatur, officiales et discretas aliquando removere
et alias loco ipsarum eligere.
[Caput V - De silentio ac de locutorio et crate].
Ab hora completorii usque ad tertiam sorores silentium teneant,
exceptis servientibus extra monasterium. Sileant etiam continue

Torna all'inizio