Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 288


xxti. et uno annis expletis, Apollinaris succedit, Landulfus
factus est comes Capue.
EPYPHANIUS abbas Sancti Vincencii, prefuit
annos .XVII., menses .XI., et dies .VIII.
hic fuit de Sancto Martino in monte Marsico.
edificavit vero duas ecclesias: Sancte Marie in
Insula, et Sancti Laurencii in alia insula. iste
accepit preceptum a domno Hludovico imperatore
de servis in Amiterno, et de servis in villa Tritensi,
et confirmacionis aliorum preceptorum.
aliud quoque preceptum accepit a Sicardo principe de vualdo in
Liburias, et preceptum de Sancto Secundino, finibus Acerentinis,
et duo alia precepta eiusdem principis de terris et montibus
in finibus Benafranis, servis et ancillis.
Hoc tempore vir quidam, nomine Alderissius, optulit in monasterio
Sancte Marie in Loco Sano casalem suum in finibus Capue,
ad Pontem Pozzolanum; et casalem in monte Mariano, super
fluvio Calore; et casalem ad Sanctum Valentinum; et casalem in
Maccla in Samnius. quo eciam tempore, iudicatus definicio ab

Torna all'inizio