Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 72


Istam obedientiam, quae mihi iniuncta est, mea culpa negligenter et tepide et
multo aliter quam oportet tracto et in ea in multis offendo deum et nostros
seniores mea culpa et requiro inde absolutionem uestram et seniorum
. Quo dicto
absoluat eum qui capitulum tenet de his offensis quas ibi enumerauit
et de omnibus reliquis quae in eo sunt. Ad cuius absolutionis finem
responso ab omnibus cum omni devotionis affectu, ut mos est, Amen
uadat ad pedem eius et deinde iubeatur ire sessum. Finito capitulo et
dicto Uerba mea , si ipsa die dici debet, in eodem capitulo dicant fratres
pro eo quinquagesimum psalmum. Quo completo cum Gloria patri et
Pater noster dicat ebdomadarius Et ne nos inducas. Saluum fac seruum tuum.
Dominus uobiscum. Oremus. Omnipotens sempiterne deus, miserere famulo tuo

et reliqua. Quod si suscepto breui pro defuncto ipsa die canentes Uerba
mea
in monasterium ituri sunt, priusquam eant praedictum psalmum cum
capitulis et collecta dicant. Si autem praedictam sententiam contigerit
tali die legi, qua non possit refectio honorabiliter fieri, sicut est in
uigiliis Quatuor Temporum et huiusmodi diebus, petat celerarius
a priore et capitulo licentiam quo differri possit refectionem in aliam
diem, qua honestius et plenius fieri ualeat.

<DE HOSPITALARIO>


Frater qui ad suscipiendos hospites deputatus est in ipsa hospitum domo
haec praeparata habere debet: lectos, sedilia, mensas, manutergia,
mappas, sciphos, scutellas, coclearia, baccilia et si qua sunt huiusmodi,
ligna quoque. Panem uero et potum et caetera cibaria ad opus hospitum
per famulos sibi deputatos in celario recipit.
Quicunque abbati uel priori seu alicui de claustro loqui uult, legationem
suam huic debet iniungere. Ipse uero nichil inde alicui aliquo modo
indicans ad abbatem uel priorem uoluntatem hospitis perferat et postea
quod ipse decreuerit fiat. Si autem fratri qui in claustro est loquendi cum
hospite uel propinquo uel extraneo concessa licentia fuerit, istius est
ipsum fratrem de claustro ad hospitem ducere. Quod si abbati uel priori
non placuerit ut simul loquantur, nec uerbum nec signum nec aliquem
nutum ipsi fratri faciat, quo aliquid inde percipere quolibet modo ualeat.

Torna all'inizio