Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 410


ex non grato gratum, sicut albedinis est ex non albo facere album; sed hoc
albedini accidit ut ex nigro album faciat. Similiter etiam gratiae cooperantis
non est ut solam facilitatem faciat in operando (hoc enim haeresis pelagiana
ponebat) sed ut efficaciam et virtutem quamdam novam operibus hominum
praebeat, scilicet merendi vitam aeternam.
Ad tertium dicendum, quod non potest esse aliqua creatura quae ex propriis
naturalibus vitam aeternam promereri possit, sicut non potest esse aliqua creatura
quae naturae divinae aequetur: nec hoc omnipotentiae Dei derogat. Et hoc
patet ex his quae supra dicta sunt.
Ad quartum dicendum, quod carentia divinae visionis potest intelligi dupliciter.
Vel negative; et sic non est poena, sed defectus naturam creatam consequens;
nulla enim natura creata ex se sufficiens est ad Dei visionem: et sic fuisset
carentia divinae visionis in homine ante peccatum, si gratiam non habuisset.
Alio modo potest sumi privative, ut intelligatur aliqua obnoxietas ad carendum
Dei visione; et sic est poena peccati, et in primo statu non fuisset.
Ad quintum dicendum, quod similitudo Dei quae convenit homini secundum sua
naturalia est alia ab illa qua homo assimilatur Deo per gratiam. Nec est inconveniens
ut homo in pluribus Deo assimiletur, eo quod secundum quemlibet gradum
bonitatis superadditum nova similitudo in creaturis ad Deum consurgit.
ARTICULUS 2
Utrum homo ante peccatum habuerit gratiam
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod homo ante peccatum gratiam non habuerit. Quicumque enim
habet gratiam, potest proficere ad meritum vitae, eo quod per gratiam meretur
quis augmentum gratiae, et eius consummationem. Sed, ut supra Magister dixit,
24 dist., homo in primo statu non habuit unde ad meritum vitae proficere posset.
Ergo gratiam non habuit.
2. Praeterea, maior est potestas gratiae quam naturae. Sed quanto peccans est
maioris potestatis, tanto gravius est peccatum eius. Si ergo homo a statu gratiae
cecidisset, cum Angelus ante lapsum gratiam non habuerit, ut multi dicunt,
videtur quod peccatum hominis gravius quam peccatum Daemonis fuisset, quod
supra negatum est.
3. Praeterea, gratia magis convenit cum gloria quam cum natura. Sed gratia
tempore in homine gloriam praecedit. Ergo multo fortius natura gratiam; et sic
in primo statu gratiam non habuit.
4. Praeterea, gratia, quantum in se est, hominem in Deum promovet. Cum igitur
in homine ante statum peccati nihil esset trahens ipsum inferius, videtur
quod si gratiam habuisset, nunquam peccavisset. Peccavit autem: igitur gratiam
non habuit.

Torna all'inizio