26.  Per unius obedientiam . Per obedientiam  
Christi, justi sunt multi; vel quia obedientia hostiam  
commendavit. Vel quia obedientia ad mortem Christum  
perduxit. Fides autem mortis ejus,  
justificavit. 
27.  Lex autem subintravit . Moris est divinarum  
litterarum, ubi plures causae sunt, unam tantum  
saepe enumerare, sicut in hoc loco: data est enim  
lex, ut praedestinati ad vitam per legales observantias  
salvarentur; praedestinati autem ad mortem,  
per legis praevaricationem magis punirentur. Sed  
illius causae hic tantum mentionem facit, per quam  
Judaeos ex accepta lege superbientes humiliare  
possit. 
28. AMBROS.  Lex autem subintravit . Apostolus  
ostendit quid provenerit data lege, non quid lex  
fecerit. 
29. LANFR.  Superabundabit gratia . Quasi diceret;  
o Judaei! vos putatis quod Christus gentibus plus 
dimiserit, sed quibusdam vestrum plus dimisit, quos  
praevaricatores legis invenit. 
30.  Ut sicut regnavit , id est, praevaluit. 
31.  Ita et gratia regnet , id est, praevaleat 
32. AMBROS.  Gratia regnet . Regnat gratia per  
justitiam, si accepta remissione, justitiam  
sequamur. 
33.  Per justitiam , scilicet Christi. 
CAP. VI.—1. LANFR.  Qui enim mortui sumus  
peccato , scilicet, in baptismo;  in Christo Jesu , id  
est, in fide Christi Jesu. 
2.  In morte ipsius , id est, sicut ille mortuus est  
semel, et semper vivit, ita et nos semel peccato  
moriamur, et in bene factis semper vivamus. 
3. AMBROS.  In morte ipsius . Cum baptizamur,  
commorimur Christo; hoc est in morte ejus baptizari.  
Illic enim peccata moriuntur. 
4. LANFR.  Consepulti enim . Designatio, quando  
et cur in morte Christi baptizemur. 
5.  In novitate , id est, a vitiis resurgamus.
  |  
  |