moribus coequalis. Et dixit: bonitatum inicia insipida sunt, finetenus
vero sunt dulcia; pravitatum autem e contra. Et dixit:
fideles domini sua legalitate omnem thesaurum populi sui possident.
Et dixit: non asocies te cum hiis qui de aliis oblocuntur,
quia sic de te sicut de aliis facient. Et vidit quosdam plorantes
super quodam mortuo, quibus dixit: non ploretis super eo quod
plorare non confert, sed peccata vestra lugeatis. Et dixit: bonum
quod velis non reputes modicum, quia modicum erit multum.
Et dixit: sapiens non est qui ea que noverit discere ab alio
nititur, sed que ignorat. Et dixit: convenit sapienti quod paret
singula pro hiis que habere sperat et pro illis, que viderit necessaria,
obtinendis; et non quemadmodum impossibilia sic vilipendat
sperata, et specialiter cum illa sperata non sint certa,
immo sunt casualia in quibus homo assecurari non debet. Et
dixit: non sum lucratus ex sciencia nisi in quantum scio quod
non sum adhuc sapiens. Et dixit: mali cogitatus hominem contingentes,
sui corporis corrumpunt organa et ipsius bona ordinamenta
depravant; et si tollerans patience multe non fuerit, ad
alias virtutes anime se diffundent et eius, modo simili, ordinamenta
corrumpent. Et dixit: ad correctiones puerorum non sitis
asperi multum, quia ad correctiones valde asperas pravi fiunt;
assimilatur enim puerorum rigidus castigator nitenti, sufflando,
magnum ignem extinguere, qui flatibus pocius inflammatur. Cui
dixerunt: qualiter quis nititur ad obtinendas divicias, senex existens?
Respondit: quia melius est in obitu relinquere acquisitas divicias
inimico, quam in vita pauperem petere ab inimico. Et dixit:
duplex est dieta, comunis et propria; comunis est non nisi cum
appetitu comedere, propria est investigare humorem aut qualitatem
vincentem et eos obtemperare contraria opponendo. Et
dixit: natura est anime servitrix; ergo non inebrietur anima, et
tunc familiabitur sibi natura; ebrietas vero anime constat in
omittendis bonis operibus, et malis imitandis, et nature servicia
|
|