Paulus I Papa: Epistolae

Pag 520


indictionis omnes iustitias fautoris vestri, beati Petri apostolorum principis – omnia
videlicet patrimonia, iura etiam et loca atque fines et territoria diversarum civitatum
nostrarum rei puplicae Romanorum – nobis plenissime restituisset. Unde eccae ex
parte quidem eisdem iustitiis nobis isdem Langobardorum rex fecisse dinoscitur; et
reliquas omnes iustitias se profitetur atque omnino spondet nobis esse facturus.
Quapropter inpensius nos prelatus Desiderius Langobardorum rex obsecratus est,
ut vestrae a Deo protectae excellentiae, nostris apostolicis relationibus intimare debuissemus.
Et ecce, sicut nostro post Deum liberatori, hoc ipsud eximiae atque sublimissimae
et a Deo protectae christianitati vestrae per has apostolicas nostras innotuimus
syllabas, dirigentes magnopere ad vestram a Deo inspiratam praecelsam
sublimitatem praesentem dilectum filium nostrum, Petrum presbiterum. Quem petimus
benigno solite aspectu a vobis suscipi, et cum effectu atque prospero nuntio de perfecta
plaenariaque iustitia diversarum causarum fautoris vestri, beati Petri apostolorum
principis, ad nos remeandum absolvere dignemini.
Si vero in ea, quam prelatus Desiderius rex vel eius Langobardorum gens profitentes
pollicentur, permanserint sponsione nobisque omnia, secundum ut constitit et
pactuum foedera continentur, restituta ab eis nobis fuerint, tunc a Deo conservandae
excellentiae vestrae meritum intimantes innotescimus rei.
Unde obsecrantes petimus et obnixe deprecamur, immo et coniuramus te, excellentissimae
atque christianissimae rex, amantissime fili et spiritalis compater, per
omnipotentem Deum et beatum Petrum, qui te in regem unxit, ut perfectius ea, quae
pertinent ad exaltationem et ad ampliatam liberationem sanctae Dei ecclesiae et
istius a vobis redemptae provintiae, sicut beato Petro et nostro praedecessori, pontifici
sanctae recordationis, domino et germano nostro, beatissimo Stephano papae, polliciti
estis, cuncta perficere et adimplere iubeatis, quatenus promissam et repositam vobis
mercedis coronam de mano omnipotentis Dei recipiatis; orantes de reliquo omnipotentis
Dei nostri misericordiam, ut sua vos circumtegat gratia una cum dulcissima
coniuge, excellentissima regina, filia et spiritali nostra commatre, atque amantissimis
natis, idem praecelsis regibus, et presentis regni culmen triumphum victoriae possidere
[et] eterna gaudia in celestibus regnis cum sanctis perfrui cedat.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio