dedit, dicens quod eidem Oddoni ius suum de pręfatis
castellis deberet restitui. at contra iudex alius Sanctę Marię partis
iudicavit non debere restitui. tunc Petrus Leonis, arbiter constitutus,
laudare diffinite voluit, favens magis parti Oddonis. sed
Tebaldus Cencii socius eius, videns sententiarum controversiam,
non consensit, sed alium terminum composuit, ut clarius consultiusque
causam eandem diffinire valerent. ad quod iterum
pręparatus venit domnus abbas; sed idem Petrus causam distulit
et non laudans postposuit. peracto vero termino, proferre voluit
diffinitionem, sed, lege iubente, post terminum datam altera pars,
ostensum est a iudicibus nulla ratione illam suscipere cogi debere.
sic ergo divina agente miseratione desiit laudare vel diffinire, et
equior pars Beatę Marię a decipientium tunc clandestina erepta
est deceptione. et non multo post iterum prędicto Oddone conveniente
cum legatis domni abbatis, sublati sunt obsides et pignera
a Romanis et dati sunt in manus comitis R[ainaldi] filii
Senebaldi, ut restitutione remota, et superflua causidicorum controversia
diminuta, in curia ipsius tempore statuto utriusque partis
amiciter et sine causatione ostenderentur monimina et instrumenta
ac rectitudinis iura, et sic benigne atque pacifice et ęquiori
animo pręfati R[ainaldi] comitis meditatione recta ipsa finiretur
causa. cumque statuto simul termino convenissent, pars Oddonis
agere cepit contra partem domni abbatis, dicens se causam ipsam
inquirere ac defendere per sancti Petri eiusque successorum pontificum
possessionem. ibique relegerunt privilegium Constantini
imperatoris beato Silvestro eoneessum, per quod censebant
omnem Italiam cunctaque occidentalia loca beati Petri et pontificum
eius iuri per omnia subicienda, ita ut nemo privatorum
nec alicuius persona dignitatis in pręfatis locis sibi aliquid vindicare
valeat proprietatis. at vero pars Beatę Marię enucleatius
veriusque ipsum perspiciens edictum, asserebat quod non sic haberetur,
quia Constantinus non iura privatorum nee ex toto terreni
imperii dominium beato Silvestro concessit, sed, sicut ibi
legitur, ut principatum teneat super omnes in universo orbe terrarum
Dei ecclesias, et eius iudicio quęque ad cultum Dei vel
fidem Christianorum stabilitate procuranda fuerint, disponantur.
|
|