in medio consistere, et aquas rariores fuisse in modum nebulae supra
extensas. Sed dico, quod virtutes activae et passivae nondum in principio partibus
mundi collatae fuerant, secundum quas postmodum distingui et ordinari
dicuntur. Et hoc esse possibile patet, si sustinere volumus opinionem Avicennae,
qui ponit elementa in mixto remanere secundum formas substantiales
quantum ad primum esse, transmutari autem quantum ad secundum,
scilicet quantum ad qualitates activas et passivas: est enim mixtio miscibilium
alteratorum unio. Unde possibile est materiam esse sub forma substantiali sine
hoc quod habeat qualitates activas et passivas in sui complemento: et sic cum
esse primum naturaliter praecedat esse secundum, expressus est ordo naturae
in successione temporis, dum res prius fiunt in esse primo quam perficiantur in
esse secundo.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illa materia prima quae una numero est in
omnibus elementis ut pars essentiae eorum, est omnino informis in sua essentia
considerata; sed haec non potuit elementa duratione praecedere; unde illa
materia quae duratione praecessit, corporalis fuit, non una per unitatem essentiae,
sed per similitudinem informitatis, quantum ad formas secundas.
Ad secundum dicendum, quod cum Augustinus non
ponat ordinem durationis, sed naturae tantum; secundum ipsum oportet dicere,
quod materia prima est omnino informis: quod non potest esse secundum aliorum
positionem sanctorum.
Ad tertium dicendum, quod non habebat formam unam, sed plures; non quidem
formas corporum mixtorum, quia hae consequuntur virtutes activas et passivas
principiorum mundi, ex quibus essentialiter integratur.
Et per hoc patet responsio ad quartum.
ARTICULUS 5
Utrum quatuor coaeva convenienter assignentur.
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter assignentur quatuor coaeva, scilicet caelum
empyreum, angelica natura, materia quatuor elementorum, et tempus. Locus
enim consequitur generationem rerum, sicut et tempus. Sed de loco nulla fit
mentio inter prima creata. Ergo nec de tempore.
2. Praeterea, tempus est accidens quoddam. Sed de aliis accidentibus non fit
mentio, sed intelliguntur cum suis subiectis creata. Ergo videtur quod nec de
tempore debet fieri.
|
|