IN nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Quintodecimo
anno principatus domini nostri Landulfi gloriosi principis,
et duodecimo anno principatus domini Pandulfi eius filii, mense
novembris, .XIIIa. indiccione. Dum nos Arechisi, iudex civitatis
Capuane, essemus inter ceteros ad iudicandum et definiendum causantibus,
die autem quadam stantibus nobis ante superius dictum
domnum Landulfum gloriosum principem, et cum aliis nobilioribus
viris, venerunt ante eundem gloriosum principem domnus Leo,
venerabilis abbas monasterii Sancti Vincencii, situm super Vulturni
fluminis fonte; venit autem et Paldefrit comes castaldatui
Benafrani. Qui, cum venissent, et ante predictum gloriosum principem
reconiuncti essent, querebant inter se definire altercacionem
illam, quam inter se habuerunt de cellis predicti monasterii, que
esse videntur in finibus predicti castaldatus Benafrani, una que
vocatur ecclesia Sancti Quiri[ci], constructa in loco, qui dicitur
Morcano, et alia que vocatur Sancta Maria ad Olivetum, et de
terris pertinentibus predicto monasterio, que esse videntur in nominatis
locis. et dum coniuncti essent, tunc supradictus domnus
|
|