: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 4


cum carotio venerunt in auxilium Marchionis. Unde Monticuli cum omnibus suis
adherentibus, nimio terrore perterriti, octavo die intrante septembri, nocte civitate dimissa,
fugerunt, salvare personas solummodo cupientes. Hoc fuit initium malorum, non solum predicte
civitatis, set et Marchie et Lombardie. Ex tunc Marchio et comes Bonifacius toto
tempore vite sue Verone dominium habuerunt. Monticuli autem arcem Garde inexpugnabilem
capientes, eam fortiter munierunt.
QUALITER MONTICULI CAPTI FUERUNT. - Anno Domini 1208. Monticuli viriliter burgum
Piscarie intraverunt, et per districtum Verone frequentissime discurrentes, incendiis et rapinis
omnia devastabant. Tunc Marchio et Comes cum exercitu magno Piscariam undique obsederunt,
et tandem captos Monticulos in compedibus posuerunt.
DE OCTONE IMPERATORE. - Anno Domini 1209. Circa hec tempora Octo dux Sansonie
in regem Alemanie electus descendit de Alemania et venit in Lombardiam cum exercitu copioso.
In cuius adventu terribili tremuit Italia nimio pavore percussa. De mandato itaque
istius, Monticuli sunt a vinculis absoluti. Iste in omnibus utebatur consilio Ezelini et Salinguerre;
Marchionem vero et eius amicos habebat exosos. Perrexit igitur Romam et apud
Sanctum Petrum est a papa Innocentio coronatus. Quo facto exaltatum est cor eius, et sprevit
summi pontificis admonitionem pariter et mandatum. Papa vero Innocentius statim eum publice
anathematis vinculo imodavit; et ab illa ora superbia eius cepit inclinari, donec paulatim
ad nichilum est redactus. Et quanto fuit gradus altior, tanto casus eius gravior est secutus.
DENUNTIATIO ABATIS SANCTE IUSTINE, QUI SE DEDIT IN HEREMITICAM VITAM. - Et eodem
anno dominus Stephanus abbas Sancte Iustine in mense madio desiderio arctioris vite resignavit
abbatiam et in Verida vitam herimiticam duxit, ibique in pace quievit. Cui successor fuit
abbas Araldus, religione laudabilis et discretione compositus et in universa morum honestate preclarus.
Anno Domini 1210 reversus et Octo imperator in Alemaniam excommunicationis vinculo
innodatus. Et congregato exercitu maximo perrexit adversus Philipum regem Francie; cui
associati sunt quidam principes, regis Francie proditores. Set Francigene, sue antique memores
probitatis, unanimiter contra inimicos impetum facientes, incredibilem de imperatoris
exercitu victoriam habuerunt. Causa vero huius prelii dicitur hec fuisse, quia imperator dicebat,
regem Francie liberaliter promisisse sibi Parisius civitatem se daturum, si Octo unquam
Romanum imperium optineret. Rex vero considerans, se incaute illam promissionem fecisse,
decrevit potius tam arduam questionem belli esse iudicio terminandam.
DE ASCENSU FEDERICI IN ALEMANIAM. - Anno Domini 1211. Istis temporibus Federicus
adolescens rex Siciliae, filius quondam Henrici imperatoris et regine Constantie, que fuit filia

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio