Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1052


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum in Spiritum Sanctum praecludit
viam gratiae: et ideo peccato in Spiritum Sanctum manente, ex parte ipsius
peccantis non remanet facultas ad gratiam; sed remoto isto peccato per immensitatem
divinae misericordiae, potest postmodum esse gratiae abundantia, si
homo maxime humilietur propter gravitatem praecedentis peccati.
Ad secundum dicendum, quod spes directe est eorum in quae sicut in ultimum
finem tendimus: et ideo remotio spei tollit finem; et ideo desperatio est irremissibile
peccatum, sicut et error principiorum est insanabilis. Caritas autem non
tantum est finis, sed et eorum quae sunt ad finem; scilicet proximorum: et ideo
si peccatur contra caritatem proximi, non tamen propter hoc directe peccatur
contra caritatem Dei; unde ex parte illa manet via ad curationem. Si autem
directe contra caritatem Dei peccatur, prout est directio finis, sic irremissibile
peccatum erit in Spiritum Sanctum; et hoc est quando quis invidet gratiae, qua
etiam reconciliatus est. Similiter etiam dicendum de fide, quia infidelitas potest
procedere vel ex ignorantia et sic habet pallium excusationis et facile remittitur;
vel est ex certa malitia, et sic est peccatum in Spiritum Sanctum, quod est
impugnatio veritatis agnitae.
Ad tertium dicendum, quod malitia non causat involuntarium sicut infirmitas et
ignorantia: et ideo non oportet quod peccatum excuset vel alleviet, sicut illa
faciunt. Vel dicendum, quod malitia ex qua peccatum quod in Spiritum Sanctum
dicitur, procedit, nominat quemdam actum peccati, ut actum desperationis vel
obstinationis, et huiusmodi, et non sumitur secundum quod est poena, prout
dicit defectum quemdam rationalis animae, secundum quem in malum facile
inclinabilis est.
Ad quartum dicendum, quod peccatum aliquod potest esse irremissibile dupliciter:
vel ex genere peccati, et sic peccatum in Spiritum Sanctum irremissibile
dicitur; vel ex statu peccantis; et sic omne peccatum in quo via finitur, est irremissibile,
sive sit hominis sive Angeli; et secundum hoc accipitur differentia
hominis et Angeli: quia status viae in Angelis finitur statim post primam electionem;
non autem sic est in hominibus.
Ad quintum dicendum, quod cum dicitur peccatum irremissibile, non privatur
potentia absolute ad remissionem, sed magis aptitudo vel facilitas quaedam.

Torna all'inizio