Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 290


decet reges et principes magis solicitari circa proprios
filios quam ceteri, quanto in eis magis vigere debet mentis
industria et prudentia regitiva. Secubda via ad investigandum
hoc idem, sumitur ex bonitate filiorum. Decet
enim filios Regum et principum maiori bonitate pollere
quam alios: quia secundum Philosophum in Politic.
secundum quod aliqui sunt in maiori statu et in altiori
dignitate, sic debent meliores esse, et esse magis perfecti
scientia et virtutibus. Congruum enim est qui alios regere
cupit, ut si adeo prudens et bonus, ut ceteri ex
ipso possint sumere vivendi exemplum. Filii ergo regum
licet non omnes sint reges, tamen quia singuli constituuntur
in aliquo principatu et in aliquo dominio, in
quo oportet eos alios gubernare; maxime decet eos esse
prudentes et bonos. Et cum filii perveniunt ad maiorem
bonitatem et prudentiam, si patres circa eos sint
soliciti, quam circa ipsos se habeant negligenter, tanto
decet reges et principes magis solicitari circa proprios
filios, quanto filii eorum pollere debent maiori prudentia
et ampliori bonitate. Tertia via ad hoc ostendendum
sumitur ex utilitate regni. Bonitas enim regni dependet
ex bonitate eorum qui sunt in regno, et maxime
dependet ex bonitate principiantum in ipso. Nam
sicut sanitas corporis naturalis dependet ex sanitate omnium
membrorum, et maxime ex sanitate cordis et
membrorum principalium, eo quod cor et principalia
membra habent influere in alia et rectificare ipsa: sic
bonitas regni dependet ex bonitate omnium civium;
maxime tamen dependet ex iis qui principantur et dominantur
in regno. Utile est ergo toti regno habere
bonos cives, sed utilius est habere bonos principantes,
eo quod principiantis sit alios regere et gubernare: tanto
ergo magis decet reges et Pincipes solicitari circa
proprios filios, ut polleant prudentia et bonitate; quanto
maior utilitas, consurgit ipsi regno ex bonitate

Torna all'inizio