Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 90


uitae nostrae inuiolata permaneat, nec eam quaelibet detrahentium
lingua quolibet modo aut infirmare aut propulsare preualeat.
Quod aliter ratum esse non poterit, nisi amatores discordiae aut
nostris exhortationibus ad amorem concordiae conuertantur, aut
persistentes in sua stulticia a nostris colloquiis penitus arceantur.
De iuuene cuius euentum usque ad aures uestras fama uulgauit,
lator presentium, qui uidit et interfuit, qualiter gestum sit uobis
ueraciter enarrabit.

16


Domino sanctae Rotomagensis aecclesiae archiepiscopo Io. frater L.
indignus antistes fidele seruitium cum orationibus.

Visis litteris uestris quibus temerariam superbiam superbamque
temeritatem miserrimorum hominum aduersus Deum et pontificale
fastigium presumptam significare studuistis, et dolui sicut
dolere debui, et tamen in ipso dolore non gaudere non potui.
Dolui quia id euenit celsitudini uestrae quod a temporibus
paganorum nulli legitur euenisse episcoporum. Gauisus uero
sum, quia spurcissima uita eorum quae multas regiones fetore
suae infamiae iam aspersit hac occasione publicata est, cognitumque
euidenter quales coram Deo sunt, qui abiecto diuino humanoque
timore tantum nefas in conspectu hominum moliti sunt.
Et nunc sanctitas uestra omnem rancorem de corde abiciat, non
plus aequo et bono pro hac re doleat, omnem intentionem qualiter
haec nequicia ad honorem Dei sanctaeque aecclesiae puniatur
intendat. Et quidem quantum ad illos spectat dolendum uobis
est, quia filii uestri erant si filii esse uellent. Quantum uero ad

Torna all'inizio