Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 892


2. Praeterea, Commentator dicit in 3 de Anima, quod non potest
esse aliqua virtus cognoscitiva ex commixtione elementorum. Sed ea quae producuntur
per actionem naturae in inferioribus elementis, producuntur per
actionem qualitatum activarum et passivarum elementorum commixtorum; eo
quod nulla virtus activa est in istis inferioribus nisi per qualitates elementares,
ut Commentator dicit 11 Metaphys.. Cum ergo anima sensibilis sit
virtus cognoscitiva, videtur quod non per operationem naturae traduci possit,
sed per creationem in esse producatur.
3. Praeterea, omnis operatio naturae inferioris reducitur in virtutem caelestem,
sicut in virtutem primi alterantis. Sed per virtutem caeli anima sensibilis educi
non potest, cum corpus caeleste inanimatum sit, et nihil agat ultra suam speciem;
quia effectus non potest esse potior causa agente. Ergo videtur quod non
per operationem naturae, sed per creationem in esse educatur.
4. Praeterea, eorum quae sunt idem secundum substantiam, non potest unum
creari quin alterum creetur. Sed in homine anima sensibilis et anima rationalis
sunt idem per essentiam. Ergo videtur, cum anima rationalis non traducitur, sed
creetur, quod similiter nec anima sensibilis. Sed secundum animam sensibilem
non differt homo a bruto. Ergo videtur quod etiam an brutis anima sensibilis sit
per creationem.
5. Praeterea, quanto aliquid est nobilius, tanto nobiliorem causam habet, vel
saltem non minus nobilem. Sed anima sensibilis nobilior est in animalibus perfectis
quam in generatis ex putrefactione. Ergo cum in generatis ex putrefactione
non possit poni anima sensibilis ex aliquo principio naturali produci, cum
non generentur ex sibi similibus, et ita oporteat quod a principio supernaturali
animam sortiantur, videtur quod multo fortius hoc necessarium sit in animalibus
perfectis.
SED CONTRA est quod dicitur Gen. 1, 20: «Producant aquae reptile animae
viventis». Sed aquae non producunt nisi illud quod virtute naturae producitur.
Ergo videtur quod per virtutem seminalem rebus collatam animae sensibiles
producantur.
Praeterea, Philosophus dicit in 16 de Animalibus,
quod intellectus solum ab extrinseco est. Ergo videtur quod anima
sensibilis non sit ab extrinseco.

Torna all'inizio